monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 116
Quod dicit sub interrogatione ita: Quae est ergo merces mea? id est quid faciendo et quomodo mercedem aeternam habebo? Respondet: Ita, scilicet habebo mercedem, si tantam regni habeo charitatem, ut praedicans Evangelium Christi, etiam sine sumptu, ponam, id est stabiliam illud Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio praedicando; [Augustinus] quod esset si acciperet, quia tunc non libere argueret, nec infirmis compateretur.